

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 14: Versus 7
Si cognovissetis me.Quia dixerat, nullum venire ad Patrem, nisi per se, qui est inseparabiliter idem cum Patre, ne quaererent quis est Pater, ostendit ex se noto nosci Patrem, quod nondum quidam cognoverant, quos arguit dicens:Si cognovissetis,etc.Et vidistis eum.Ut de duobus omnino similibus dicitur: Si istum vidisti, illum vidisti; viderant ergo quam simillimum Filium, sed monendi erant, ut talem etiam Patrem intelligerent, et non dissimilem.